라틴어 문장 검색

cum enim sit effectus caelestis circuli et similitudo quaedam ipsius, sicut forma ordinis alicuius similis est ipsi causae ordinis eiusdem – et in caelesti circulo quoad nos infinita consideranda sunt, sicut stellae in numero et specie et virtutibus et situs earum in circulo declivi et extra ipsum et distantiae et coniunctiones et quantitas anguli, sub quo indicit radius, et pars fortunae et gradus lucidi et umbrosi in puteis et in turribus existentes et huiusmodi infinita quoad nos, videbitur etiam, quod effectus eius a nobis sciri non possit.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 2:2)
Coactique aliquotiens pedites ad eos persequendos scandere clivos sublimes, etiam si lapsantibus plantis fruticeta prensando vel dumos, ad vertices venerint summos, inter arta tamen et invia, nullas acies explicare permissi, r.ec firmare nisu valido gressus;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 6:1)
A summitate autem huius Italici clivi, planities ad usque stationem nomine Martis per septem extenditur milia, et hinc alia celsitudo erectior, aegreque superabilis, ad Matronae porrigitur verticem, cuius vocabulum casus feminae nobilis dedit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 10장 6:1)
Unde declive quidem iter sed expeditius ad usque castellum Brigantiam patet.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 10장 6:2)
Afflictabant tamen multo vehementius Persas ictus varii ballistarum, tamquam per transennam a clivis structilibus decurrentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 22:1)
Namque per latentem oppidi portam, Persae decem armati degressi, imaque clivorum pervadentes, poplitibus subsidendo, repentino impetu nostros aggressi sunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 4:1)
quo ita (ut placuit) maturato, Gratianoque apud signa Iovianorum retro detento, cuius aetas erat etiam tum proeliorum impatiens et laborum, Valentinianus ut dux cunctator et tutus, centurias et manipulos capite intecto collustrans, nullo potentium in conscientiam arcani adhibito, remota multitudine stipatorum, speculatum radices aggerum avolavit cum paucis, quorum industriam norat et fidem, praedicans (ut erat sui arrogans aestimator) inveniri posse aliam viam, ducentem ad arduos clivos, praeter eam quam inspexere procursatores.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 10장 10:2)
Viator quidam ad citeriora festinans, cum clivum armato milite vidisset oppletum, per posterulam tramitem medium, squalentem frutectis et sentibus, vitabundus excedens, in Armenios incidit fessos, et ductus ad regem, arcano sermone solum quae viderat docet, ac retinetur intactus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 1장 13:1)
quippe et illis, quibus curriculo confecta uia opus est, adeo uti praeoptent pendere equo quam carpento sedere, propter molestias sarcinarum et pondera uehiculorum et moras orbium et salebras orbitarum - adde et lapidum globos et caudicum toros et camporum riuos et collium cliuos - hisce igitur moramentis omnibus qui uolunt deuitare ac uectorem sibimet equum deligunt diutinae fortitudinis, uiuacis pernicitatis, id est et ferre ualidum et ire rapidum,
(아풀레이우스, 플로리다 21:2)
prandioque raptim tuburcinato, me et equum meum vectores rerum illarum futuros fustibus exinde fundentes producunt in viam, multisque clivis et anfractibus fatigatos prope ipsam vesperam perducunt ad quampiam speluncam, unde multis onustos rebus rursum, ne breviculo quidem tempore refectos ociter reducunt, tantaque trepidatione festinabant, ut me plagis multis obtundentes propellentesque super lapidem propter viam positum deicerent:
(아풀레이우스, 변신, 6권 3:5)
Nam 'divus' et 'rivus' et 'clivus' non 'us' syllaba terminantur, sed ea quae per duo u scribenda est, propter cuius syllabae sonum declarandum reperta erat nova littera, quae '' appellabatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, V 3:4)
Etenim in temporibus idem usuvenit quod in viis, ut alia sint magis acclivia et declivia, alia vero pagis plana et aequabilia.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 3:5)
Comes neutiquam territus eo ipso die ad pagum quendam Stoke dictum perrexit, ibique illa nocte castrametatus est super clivum cuiusdam colliculi.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 14:3)
VII. DURANTE adhuc hac regis profectione, Perkinus, videns tempus et moram quae (dum incoepta sua occulta fuissent, nec in lucem prodissent, et in Anglia satis prospere successisent) rebus suis conducebant, nunc vicissim, cum consilia sua patefacta essent, contra eum potius facere (propterea quod cum res in declivi positae sint, non facile sustinentur aut sistuntur absque novo impetu) constituit fortunam suam per novam in Angliam ipsam impressionem experiri, spem adhuc ponens in populi inclinatione et favore erga familiam Eboracensem.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 1:1)
His datum est in mandatis ut cum turmis aliquot equitum, et peditum cohortibus, et tormentorum firmo apparatu collem circumirent ubi rebelles castrametati fuerunt, seque ultra eos sisterent, omnesque collis fimbrias et declivia obsisterent praeter ea quae versus Londinum patebant, ut ferae istae tanquam indagine clauderentur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 31:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION